- VISTULA
- VISTULAfluv. antiquissimus German. Sarmatiaeque ad mare Suevicum terminus, antequam Aestii. Germanica gens, in Venedorum agros transiverant; hodie Weissel. Antiquis Graecorum Romanorumque actoribus varie scribitur. Nam Plinio, l. 4. c. 14. ac Solino, c. 23. Vistula et Vistulla dicitur. Ptolemaeo Ο᾿υιςτούλας, Plinio etiam est Vistullus. Apud eundem, l. 4. c. 13. Istula. Melae, l. 3. c. 4. Visula est, et Marcellino Bisula, quia Graece scribebatur Βισούλας. Vide Cluver. de Ant. Germ. l. 3. p. 717. Baudrando uluv. Poloniae. Oritur in Ducatu Tescinensi in Silesia, ex monte Carpatho, in ipso limite Hungariae; dein auctus aliquot rivis, per Poloniam superiorem fluens, Osvicinum, Zatorium, Cracoviamque rigat. Hinc Villocum fluvium recipit, prope Polaniecum, Sanum infra Sendomiriam, et Vieprium ad Stesicam; postea per Mazo viam labens, Czercum et Varsaviam rigat, receptôque Buge fluviô iuxta Ploscum et Uladislaviam fluit: tandemque per Prussiam labens, ibi Torunium, Chulmiam, Graudentiumque rigat, et supra arcem Heuft, in duo brachia scinditur: ex quibus Orientale in Sinum Frisch Haff cadit, Occidentale paulo infra Gedanum, in mare Balticum, iuxta arcem Weisselmunde, in ora Sinus Gedanensis labitur. Ad hanc Thorunium A. C. 1234. conditum a Crucigeris, quibusa Conrado Polono contra Prussos evocatis hic tractum Culmensem, et quidquidinter Vistulam ac Druentium fluv. tradiderat. Fluvium hunc transiturus Georgius Israel; ruptâ glacie in extremo vitae discrimine versatus, postquam Ps. 142. cecinisset, evasit in columis, A. C. 1550. Vide Laetum, Comp. Hist. Universal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.